TURDUS

TURDUS
TURDUS
Graece κίχλη, Hebr. Gap desc: Hebrew ficedulae iungitur, apud Corn. Celsum, l. 2. c. 18. et in Tiberio Suetonii, c. 42. Plautus quoque in Captivis Actu 1. Sc. 2. v. 60. ad utramque avem alludit,
Opus Turdetanis, opus Ficedulensibus.
Quod scil. in deliciis Veter. aut pares, aut suppares eslent. Sed contra quam hebraei sentiunt, turdo datur principatus ab iis, qui palati delitiis omnia metiuntur. Horatius, l. 1. Ep. 15. v. 40.
—— Obeso
Nil melius turdo ——
Et notum Martialis Xenion 92. l. 3. qui idem alibi ibid. Epigr. 51.
Texta rosis fortasse tibi, vel divite nardô,
At mihi de turdis facta corona placet.
Persius, Sat. 6. v. 24.
Nec tenuem sollers turdorum nosse salivam.
I. e. non liguritor, et λίχνος, qui probe calleat quô sapore sint turdi. Vide quoque Aristophanis Scholiastem in Pace. Unde olim Athenis, cum disciplina erat adstrictior, ὀψοφαγεῖν, οὐδὲ κιχλίξειν ἐξην, uti legimus apud eundem comicum, in Nobibus. Et Pompeius aeger a Lucullo turdum peti noluit, quam vis iubente Medicô, hôc celebri dictô usus, Οὐκοῦν εἰ μὴ Λούκουλλος ἐτρύφα, Πομπήϊος οὐκ ἄν ἔξησεν; An igitur absque Luculli luxu Pompeins non viveret. Quodd ita placuit Plut. ut id referat quater minimum, nempe in Lucullo et in Pompeio, et in Apophthegm. et in libro, An seni gereda sit Resp. contra etiam cerebellis turdorum Palatinos pavit monstrum illud Romanae luxuriae Heliogabalus, apud Lamprid. c. 19. At hodie non eadem iis gratia: quod forte inde, quia, simul ac capti fuerint, aslantur, plurimum adhuc macri, praeterquam vindemiae tempore. Olim. vero, vel in ornithonibus ac amplis magnisque vil??? septis et peristylis; vel apud fartores urbanos in cellis angustis et obscuris alebantur, ut cito pinguescerent: quorum illi terrarii, saporis longe melioris, hi cellarii dicti sunt Charisio Sospatro, ut supra vidimus. In ornithonibus autem tantâ copiâ servabantur, ut agros Romani illorum fimo, cui et principatum Varro tribuit, stercorarent. Vide Plin. l. 17. c. 9.
Sed et turdus vermibus pascitur, caroque eius fibrosa et dura est, Galenô teste de Alim Facult. l. 3. c. 19. unde gulam potius, quam iudicium, hanc avem reliquis olim praetulisse, censet Vossius, de Idolol. l. 3. c. 92. Neque vero esui solum et palati deliciis grata ea, sed et loqui discit, qualem Agrippina Claudii Caes. coniux habuit, apud Plinium, l. 10. c. 42. qui et de merula, summam cum turdo habente convenientiam, itidemque a Romanis saginari solitâ, ubi supra. De turdis vero plura, apud Salmas. Not. ad Pallium Tertull. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 16. Alios. Turdum piscem, κίχλην similiter Graecis, iuxta merulam, inter saxatiles nobilissimum, marinum ptisanam proin dictum Tralliano, l. 6. c. de Pleurit. et Plinio Valeriano, l. 5. habes apud eundem Vossium, l. 4. c. 24.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Turdus — Grives et merles …   Wikipédia en Français

  • Turdus — Tur dus, n. [L., a thrush.] (Zo[ o]l.) A genus of singing birds including the true thrushes. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Turdus — Turdus, so v.w. Drossel. T polyglottus, die Spottdrossel, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Turdus — Turdus, Drossel; Turdidae (Drosseln), eine Familie der Sperlingsvögel (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • turdus — [tyʀdys] n. m. ÉTYM. 1904; mot lat., « grive ». ❖ ♦ Zool. Genre d oiseaux (Turdidés), comprenant les grives et les merles. ➪ tableau Noms d oiseaux …   Encyclopédie Universelle

  • Turdus — «Zorzal» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Zorzal (desambiguación). Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet …   Wikipedia Español

  • Turdus — Grives et merles Merle à plastron …   Wikipédia en Français

  • Turdus — Echte Drosseln Wanderdrossel (Turdus migratorius) Systematik Klasse: Vögel (Aves) …   Deutsch Wikipedia

  • Turdus — ? Дрозд Научная классификация Царство: Животные Тип: Хордовые Класс …   Википедия

  • Turdus — noun type genus of the Turdidae • Syn: ↑genus Turdus • Hypernyms: ↑bird genus • Member Holonyms: ↑Turdidae, ↑family Turdidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”